EPIPHANIA

EPIPHANIA
I.
EPIPHANIA
Festum, quod Christiani celebrant ex ritu antiquo, de 6. Ianuar. ut ex Ammnano Marcell. l. 21. collgitur; tanti olim habitum, ut pro impiis haberentur Impp. qui ei interesle neglexissent. Quo factum, ut et Iulianus, cum in Galliis ageret, et alii quidam Augusti, licet Arianni, illud cum Christianis celebare voluerint. Ratio nominis varie redditur: Nonnulli id sic putant dictum, quod, cum hac die Baptismatis Christi sollennitas agatur, tuncprimum Christus ἐπιφάνη, caeperit gentibus manisestari, imo ipsi suo praecursori Ioh. quo Ioh. c. 1. v. 31. ait, At Ego non noveram eum Vide Hieronym. in Ezech. l. 1. c. 1. et Chrysostomum Homil. de Bapt. Christi. Isid. vero Hispal. de Offic. Eccl. l. 1. c. 26. vult epiphania appellata quoniam stella ἐπεφάνη, h. e. apparuit in caelo, quando sc. Magi Christum iacentem in praesepi adorarunt: Hac enim die non Baptismi solum Christi. sed et adorationis Magorum et primi in Cana miraculi, memoria recolitur. Alii censent, appellationem hanc abusive festo inditam esse. Quippe cum plurimae Ecclesiae in diem illum Natalem Domini et Baptimum eius referrent, quod de Aegyptiacis diserte testaut Cassian. Collat. 10. c. 2. de Graecis, Asiatieis et Syris Epiphan. in Panar. Haer. 51 Natalis vero Christi ἐπιφανείας et ἐπιφανίων nomine donaretur a Patribus quia tunc primum apparunit nascendo Christus, factum postea in Ecclesia CP. quae, Romae usum amplexa, natalem Christi coepit celebrare die 25. Decembr. ut priorem nomenclaturam diei sextae Ia nuarii attribuerit, quae prius, tamquam natalis Christi, colebatur. Vide Casaub, ad Annal. Baronii Exercit. 2. c. 11. et Iac. Gothofred. ad l. 5. Cod. Theod. de Spectaculis, nec non infra, Nativitas Dom. it. Paramonarii et Heaestus. Et quidem hac die Graeci Baptismum inprimis Christi celebrant, atque in eius memoriam multis cerimoniis consecrant aquam, in quam postquam tribus vicibus crucem immerserunt, inde postea domos infirmosqueve aspergunt. In Latina vero Ecelesia adoratio praecipue Magorum recolitur, et hac die Sacerdos pluviali indutus ambonem ascendit ac mobilia totius anni festa annuntiat. Insuper Dominicani magno luminum appararu hac nocte matutinum suum celebrantinqueve eo genealogiam Christi secundum Lucam ad tertium nocturnum canunt etc. Vide Car. du Fresne in Glossar. et Macros Fratres in Hierolexico. Eadem die, vel etiam Christi Natalitio, in Ecclesia olim populo Episcopos denuntiasse, quis Paschatis dies, vel prineipium quadragesimae foret, videbimus infra lemmate, Paschalis Epistola. De ἐπιφανείαις, h. e. apparitionibus Deorum gentilium, Videsupra in voce Civinitas.
II.
EPIPHANIA
urbs Syriae ad Orontem fluv. Mapia Cuspiniano. Aman vero Nigro Media, inter Antiochiam ad Bor. et Damascum ad Austr. 80. mill. utrinque, uti 18. a Larissa in Austr. 70. a Seleucia ad Belum. Baudr. Altera Ciliciae. Tertia Bithyniae. Quarta iuxta Tigrim. Steph.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Epiphania — • A titular see in Cilicia Secunda, in Asia Minor, suffragan of Anazarbus Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Epiphania     Epiphania      …   Catholic encyclopedia

  • Epiphania — is the name of several places and people. It is the feminine form of the name Epiphanius.*Hama, Syria, was formerly known as Epiphania. *Epiphania, Cilicia, was a city in Cilicia, now ruined. *Ancient name of the city of Hama, Syria. *Epiphania… …   Wikipedia

  • Epiphanīa [1] — Epiphanīa (gr.), 1) die Erscheinung, bes. die hülfreiche Erscheinung der Götter; daher 2) die Erscheinung Jesu als Heiland, u. daher das zur Erinnerung daran in der Christlichen Kirche gefeierte Fest Epiphanĭa (Epiphanĭae, Epiphaniasfest), in den …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Epiphanīa [2] — Epiphanīa (a. Geogr.), 1) E. in Syrien, so v.w. Hamath; 2) Stadt in Cilicien, nördlich von Issos, früher Öniandos, erhielt den Namen E. unter Antiochos Epiphanes; nach dem Seeräuberkriege setzte Pompejus Piraten hierher …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Epiphanīa — (griech.), »Erscheinung«, insbes. eines Gottes, überhaupt aber der Akt, wodurch sich der Gott als solcher manifestiert. In der christlichen Kirche ist E. die Erscheinung des Weltheilands unter den Menschen, deren Fest (festum epiphanias,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Epiphania — Epiphanīa (grch.), Erscheinung, bes. eines Gottes; in der christl. Kirche die Erscheinung des Heilandes unter den Menschen (Epiphanĭasfest), seit Ende des 3. Jahrh. 6. Jan. als Tauffest Christi und zugleich als Fest seiner höhern, geistigen… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Epiphania — Epiphania, griech., Erscheinung, uraltes christliches Fest am 6. Jan., in der oriental. Kirche längere Zeit die Feier der Geburt des Heilands, in der occidental. immer die Feier der Taufe Christi, der Huldigung der Weisen aus dem Morgenlande, des …   Herders Conversations-Lexikon

  • Epiphania — Epiphanias bzw. Epiphanie (griechisch Επιφάνια oder Επιφάνεια; επί „auf, oben“, φαίνω „ich zeige“, vgl. „Phänomen“) oder Erscheinung des Herrn ist der ursprüngliche und heute noch meist gebrauchte Name des am 6. Januar, dem historischen… …   Deutsch Wikipedia

  • Epiphania, S. — S. Epiphania, (6. Oct.), eine Jungfrau im Kloster der hl. Maria zu Pavia, war eine Tochter des Longobardenkönigs Flavius Rachis und seiner Gemahlin Thesia. Schon als zehnjähriges Mädchen trug sie eine solche Weltverachtung in ihrem Herzen, daß… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Epiphania — Epi|pha|nia 〈f.; , ni|en〉 = Epiphanie * * * Epi|pha|nia: ↑ Epiphanie. * * * Epi|pha|nia: ↑Epiphanie. Epi|pha|nie, Epiphania, die; [griech. epipháneia, zu: epiphaínesthai = sich zeigen, erscheinen] ([christl.] Rel.): Erscheinung einer Gottheit… …   Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”